OLDEMBURGENSIS Comitatus

OLDEMBURGENSIS Comitatus
OLDEMBURGENSIS Comitatus
vulgo le Comte d'Oldembourg, provincia est Germaniae, in Westphalia, inter Frisiam orientalem ad occasum, Ducatum Bremensem ad ortum, Dioecesim Monasteriensem ad austrum, et mare Germanicum ad Boream. Antea Comites habuit proprios; sed a paucis annis deficiente stirpe, subest dominio Regis Daniae. Ei etiam coniungitur Comitatus Delmenhorstensis: et eius praecipua urbs est Oldemburgum. Familiae originem ex Witikindi Saxonis posteris traditio deducit. Nepotem enim ei ex Wigperto filio Walpertum Ducem Angriae et Comitem Ringelhemii assignant: Huius fil. Theodoricus, Ringelhemii iterum Comes, ex filiis Immodo Sabaudorum: Witikindo Ferrariensium (an Montferratensium?) Theodorico, patre Mathildis, quae Henrico Aucupi nupsit, Marchionum Brandeburgicorum veter. Reginberto, Oldenburgicorum sator fuisse perhibetur. Hôc natus Otto I. cui a spectro mirabile cornu, quod adhuc asservatur, oblatum narrant. Eius filii Iohannes Comes Oldenburgensis, et Conradus a Matre Comes Alveslebensis: Nepos ex Iohanne, Huno gloriosus erat, qui cum ad pugnam cum Leone damnatus esset, fil. Fridericus pro Patre certamen, hoste stratô, subiit. Huic Friderico haeres amitinus Elimarus I. Rixae Hunonis sororis et Haionis dynastae Frisii, qui ipse etiam ex Regenberti Oldenburgici posteris fuisse dicitur, filius fuit; cui tamen controversiam de hereditate movit Milo Comes Alvenslebius, Theodorici fil. Conradi superioris nepos. Ab hoc Elimaro I. continua series, ut tamen a filiis Elimaro II. et Iohanne, duae orirentur lineae, Oldenburgica et Wildeshusana, quarum haec in Conrado, A. C. 1358. a Buiadis caeso, desiit: Illa ad haec usque tempora durat. Christiani enim cognomine Bellirosi
filiô Mauritiô nati Otto II. cognomentô Berne, condidit Delmehorstum arcem A. C. 1247. Christianus vero Ottonem III. genuit, Delmehorsti urbis conditorem, et Iohannem I. cuius fil. Iohannes II. Oldenburgicam lineam continuavit, Christianus vero Delmehorstanam orsus est, exstinctam A. C. 1435. Iohanne genitus Christianus Theodoricum cognomine Fortunatum suscepit, qui linearum reliquarum bona collegit: ex pacto etiam A. C. 1360. Comitatum Delmen horstanum sibi adversus Bremenses adseruit; et ob uxorem Hedwigen filiam Gerhardi Holsati, Ducis Slcsvici familiae Schavenburgicae, ius successionis in Slesvicensem Principatum, et Holsatiam liberis reliquit. Fuerunt filii eius Christianus, Mauritius et Gerhardus, quorum primus Daniae Rex, huius nominis I. factus A. C. 1448. hodiernam familiam Oldenburgo-Danicam condidit; postremus, Oldenburgicos continuavit, quorum ultimus Antonius Guntherus, haud pridem obiit, relictô ex impari coniugio filiô Antoniô Comite Imperii, Dominô in Oldenburg etc. sed herede, Christianô V. Daniae Rege agnatô. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Oldenburgo-Danica: ut et in voce Delmenhorstum, quemque insuper Illustrium in hac familia Virorum, suô locô. Ut et alia quaedam addam; Otto III. praefatus cum Conrado I. Comite Oldenburgenst foedus iniit, de Comitatibus Oldenburgensi et Delmenhorstano non abalienandis, sed in familia conservandis, teste Hamelmannô Chron. Oldenburg. Part. 2. c. 11. Sed Otto V. Comitatum Delmenhorstanum Ecclesiae Bremensi feudarium fecit, certisque conditionibus adiecit, uti discimus ex eod. Ibid. c. 16. Donec tandem Feudum hoc pace Dano--Suecicâ abolitum est. Idem Hamelmannus, Nicolaum Comitem Delmenhorstanum, electum Archiepiscopum Bremensem, Comitatum suum, ex pacto, Ecclesiae Bremensi adiunxisse, A. C. 1421. qui tamen mox Dierico Comiti
Oldenburgico restitutus sit, refert, Part. ead. c. 18. Qui etiam Henricum Episcopum Monasteriensem et Administratorem Bremensem, Delmenhorstum sibi subiecisse, A. C. 1482. quem dein Comitatum recuperaverit Antonius, A. C. 1547. docet, Part. 3. c. 7. Accesserunt autem Comitatui Oldenburgico Statlandia, Butiada, Ievera, Ostria, Rustria, ac Wangria: et Statlandiam quidem ac Butiadam, parte eius emptâ ab Henrico I. Brunsuicensi A. C. 1523. Iohannes IV. Comitatui adiecit; Ievera vero, coeteraeque ditiones, accesserant testamentô Mariae Principis Ieverae, quae Iohannem VI. heredem scripsit, frustra sese opponente Edsardô Frisiae Orientalis Comite. Cum porro antiqua inter Oldenburgicos, et bremenses de telonio Visurgis contentio fuisset, tandem Caesar Ferdinandus III. cum consensu Electorum, pro Antonio Gunthero Comite contra Bremenses, pronuntiavit, eique ius telonii in celebri hoc fluvio adiudicavit. Leopoldus I. insuper hodiernus Imperator, eidem Comiti, telonii huius in quemcumque donatione vel testamentô transserendi ius concessit, A. C. 1662. Quae Comitatus Oldenburgici incrementa fuêre. Nec omittendum, famosum Oldenburgensium cornu quod attinet, videri illud esse ex aere Corinthio, cum potus per noctem infusus inde nauseam contrahat. Quomodo autem sub Ottone primo pervenerit ad familiam Comitum Oldenburgensium, vide sive historiam, sive fabulam, apud saepius laudatum Hamelmannum Chron. cit. Part. 1. c. 10. G. Horn. Orbis Polit. Part. 2. p. 92. et 93. Vide quoque Pfannerum de praecipuis Germ. Princ. gent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”